Charter Document - 06460166
Charter Number: | 06460166 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Absolution |
Date: | 1310 - 1311 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis pateat per presentes quod nos venerabilis in Christo patris et domini domini A dei gracia episcopi Dunolmensis [] Officialis reverendum virum [] priorem ecclesie Dunolmensis et eiusdem ecclesie conventum officiariosque quoscunque dicte domus qui pro tempore nostro fuerant a quibuscunque suspensionis et excommunicacionis sentenciis quibus per nos pro quibuscunque contumacius iniuriis contemptibus seu offensis quoquomodo coram nobis vel [] commissariis nostris quibuscunque extiterant involuti in personam procuratoris eorum habentis ad hoc speciale mandatum absolvimus in forma iuris dictasque sentencias si que fuerant relaxavimus In cuius rei testimonium sigillum officialitatis Dunolmensis presentibus apposuimus Dat apud Kepyere iuxta Dunolmum vii kalend Marcii anno domini Millesimo Tricentesimo decimo