Charter Document - 06460164

Charter Document - 06460164


Charter Number: 06460164
Cartulary Title: The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1310
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo Principi domino suo domino E dei gracia Regi Anglie Illustri domino Hibernie et Duci Aquitanie A permissione eadem sancte Jerosolomitane Ecclesie Patriarcha et Episcopus Dunolmensis salutem in eo cui servire perenniter est regnare Litteras dominacionis vestre reverende sub magno sigillo vestro inclusas super solucione decimarum triennalium nunc currencium nobis directas terminis Natalis et sancti Hillarii proximo futuris de bonis ecclesiasticis per solvendarum decimo die Novembris recepimus apud Midburst quod sicut a Cantuariensi et aliis prelatis eiusdem Dioecesis dicta solucio est concessa ita et per nos dicta solucio dictis terminis pro nostra Dioecesi esset concedenda Quia tamen in quantum Episcopus Archiepiscopum Eboracensem habemus superiorem sine cuius consensu talia non poterimus ordinare quoquomodo ad predictum Ebor ex causa predicta cito declinabimus deo dante ita quod habita deliberacione super premissis mandatum vestrum exequemur cum effectu et sicut honorem vestrum et comodum hactenus affectavi mus sic ex tunc in omnibus hiis et aliis cupimus adimplere toto corde Valeat vestra dominacio reverenda per tempora longiora Dat die et loco supradictis