Charter Document - 06460105

Charter Document - 06460105


Charter Number: 06460105
Cartulary Title: The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1305
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rex Episcopo Dunelmensi salutem Quia Hugo Gobyoun qui diem clausit extremum tenebatur nobis in diversis debitis ad quorum solucionem omnia bona et catalla que idem defunctus habuit in regno nostro die quo obiit non sufficiunt vobis mandamus quod omnes terras et tenementa de quibus dictus Hugo obiit seisitus in dominico suo ut de feodo in episcopatu predicto et eciam omnia bona et catalla que fuerunt eiusdem Hugonis eodem tempore ibidem sine dilacione per ministros vestros capi faciatis in manum nostram et terras et tenementa ilia extendi faciatis quantum videlicet valeant per annum in omnibus exitibus suis salvis serviciis inde debitis et bona et catalla predicta faciatis fideliter appreciari Et accepta per vestros ministros predictos securitate sufficienti pro qua vos ipsi respondere volueritis ab heredibus predicti Hugonis ad reddendum nobis per annum ad scaccarium nostrum extentam terrarum et tenementorum predictorum unam videlicet medietatem ad scaccarium sancti Michaelis et aliam medietatem ad scaccarium nostrum Pasche et eciam ad satisfaciendum nobis de precio bonorum et catallorum predictorum in octabis sancti Michaelis proximo futuris in partem solucionis debitorum predictorum terras et tenementa bona et catalla ilia predictis heredibus faciatis integre liberari per securitatem predictam Et extentam et appreciacionem illas habeatis ad idem scaccarium nostrum apud Westmonasterium in octabis sancti Michaelis predictis per aliquem de vestris constare facientes ibidem ad eundem diem securitatem quam a predictis heredibus receperitis in forma prescripta Teste Thesaurario xxii die Julii per eundem Thesaurarium et per billam