Charter Document - 06460102
Charter Number: | 06460102 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1305 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus [] venerabili in Christo patri A [] Quia clerici vestre Dioecesis subscripti non habent laica feoda unde debita que nobis debent sufficienter levari possunt ut accepimus vobis mandamus sicut pluries [] Ita quod denarios illos habeatis ad idem scaccarium nostrum apud Westmonasterium a die sancti Johannis Baptiste in xv dies per aliquem de vestris nobis ibidem solvendos Attendentes siquidem quod si secus feceritis in premissis nos vobis ulterius non parcemus in hac parte quin denarios predictos de temporalitate vestra levari faciemus Et remittatis ibi tunc hoc breve Teste W[illelmo] de Carleton apud Westmonasterium xxviii die Maii anno regni nostri tricesimo tercio