Charter Document - 06460100
Charter Number: | 06460100 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1305 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus [] venerabili in Christo patri A [] Mandamus vobis sicut alias quod distringat is Adam de Merley et Ricardum prepositum de Overeshewrth executores testamenti Magistri Roberti de Merlay defuncti nuper unius collectores undecime et septime duodecime et octave in comitatu Norhumbrie per omnes terras et catalla sua in libertate vestra ita quod nec ipsi nec aliquis pro eis ad ea manum apponat donec aliud inde vobis mandaverimus et quod de exitibus earumdem terrarum nobis respondeatis et quod habeatis corpora eorum coram Baronibus de scaccario nostro apud Westmonasterium in octabis sancti Johannis Baptiste proximo futuris cum rotulis talliis brevibus et omnibus aliis compotum suum tangentibus ad reddendum nobis compotum pondum [et] redditum pro eodem defuncto de undecima et septima duodecima et octava predictis una cum Rogero Mauduyt filio et herede Rogeri Mauduyt defuncti nuper alterius collectores earumdem qui eundem diem habet Et venire faciatis ibidem ad eundem diem Eliam de Goseford coexecutorem testamenti predicti Magistri Roberti ad reddendum nobis compotum suum predictum una cum prefatis Adam et Ricardo et Rogero Mauduyt in forma predicta scientes quod de eo quod breve nostrum nuper vobis inde directum exequi nec illud coram prefatis Baronibus nostris in crastino Clausi Pasche re tornare curastis sicut vobis mandatum fuit quam plurimum miramur Et remittatis ibi tunc hoc breve et aliud breve nostrum Teste R[adulpho] de Abyndon apud Westmonasterium iiii die Maii anno regni nostri tricesimo tercio