Charter Document - 06460098
Charter Number: | 06460098 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1305 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus [] venerabili in Christo patri A [] Quia clerici vestre dioecesis subscripti non habent laica feoda unde debita que nobis debent levari possunt ut accepimus vobis mandamus sicut alias [] Ita quod denarios illos habeatis ad idem scaccarium nostrum apud Westmonasterium in crastino Clausi Pasche per aliquem de vestris nobis ibidem solvendos et unde mandastis baronibus de eodem scaccario nostro in octabis sancti Hillarii proximo preteritis quod breve nostrum alias vobis inde directum adeo tarde ad vos venit quod illud debite execucioni demandare non potuistis et quia sufficienter constat prefatis baronibus nostris quod idem breve satis tempestive vobis extitit liberatum unde debita execucio in premissis fieri potuisset et quod execucioni eiusdem gratis supersedistis in nostri contemptum manifestum et dampnum non modicum sciatis vos amerciatos esse ad xx libras et remittatis ibi tunc hoc breve Teste R[ogero] de Heygham apud Westmonasterium xi die Februarii anno regni nostri xxxiiii