Charter Document - 06460095
Charter Number: | 06460095 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus dei gracia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie venerabili in Christo patri A eadem gracia Dunolmensi episcopo salutem Quia Adam de Merle Elias de Goseford et Ricardus prepositus de Overhewrth executores testamenti magistri Roberti de Merlay defuncti unius taxatorum et collectorum undecime et septime duodecime et octave nuper nobis concessarum in Comitatu Norhumbrie nichil habent in eodem comitatu extra libertatem vestram per quod possunt distringi ut accepimus vobis mandamus quod venire faciatis coram baronibus de scaccario nostro apud Westmonasterium a die sancti Hillarii proximo futuro in xv dies predictos Adam Eliam et Ricardum cum rotulis talliis brevibus et omnibus aliis compotum suum tangentibus ad reddendum nobis compotum pro eodem defuncto de undecima et septima duodecima et octava predictis una cum Rogero Mauduyt filio et herede Rogeri Mauduyt defuncti nuper alterius taxatores et collectores earumdem qui eundem diem habet Et remittatis ibi tunc hoc breve Teste R[ogero] de Hegham apud Eboracum xii die Novembris anno regni nostri tricesimo