Charter Document - 06460091
Charter Number: | 06460091 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Annexation |
Date: | 1303 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Antonius permissione divina Dunolmensis Episcopus dilecto in Christo filio Stephano de Malo Lacu Canonico prebendalis ecclesie Aukeland salutem graciam et benediccionem Matris ecclesie graciosa benignitas illos libencius amplis favoribus prosequitur eorumque commoditatibus prompte providet et quieti qui morum excellencia ac probitatis meritis ceteris prefulgentes se felicitatis munere dignos reddunt solet enim virtus in augmenta consurgere cum se conspexerit condigna meritorum premia percepisse Hec igitur et alia morum et honestatis merita ac generose prosapie titulum quibus te novimus insigniri diligencius attendentes scinceritatis eciam affectum quem erga nos et nostram geris ecclesiam vehemencius ponderantes ut et maior tibi devocionis accrescat affectus quo per nos munitum te circumspexeris latioris gracie fulcimentis propter exilitatem dicte prebende tue et ob id similiter quod edificia in quibus iuxta tui status exigenciam recipi valeas non obtines in eadem Ecclesiam de Halugton per mortem domini Willelmi de Burneton vacantem et ad nostram collacionem pertinentem com[petente] deliberacione prehabita ac eciam evidenti utriusque Ecclesie utilitate perpensa dicte prebende tue Aukeland quoad [] et eiusdem prebendarius fueris annectimus per hec scripta eandemque Ecclesiam eidem prebende incorporatam [] tibi conferimus cum omnibus iuribus et pertinenciis utriusque auctoritate ordinaria presencialiter decernentes quod [ex nunc predicte] prebenda et ecclesia de Halugton ei ut premittitur annexa sint tibi unum prebendale beneficium dum vixeris et preb[endam predict]am obtinueris et pro unico beneficio prebendali habeantur Proviso tamen per omnia quod dicta Ecclesia debitis [non fraudetur obsequiis] nec animarum cura negligatur aliqualiter in eadem In quorum omnium testimonium et [] [has] litteras sigillo nostro signatas tibi fieri fecimus patentes Dat apud Somerton primo die Mensis Sept[embris anno domini] MCCC tercio et consecracionis nostre vicesimo