Charter Document - 06460047
Charter Number: | 06460047 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1294 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pateat universis presentes litteras inspecturis quod nos Antonius permissione divina episcopus et [] prior et capitulum Dunelm recognoscimus et confitemur nos recepisse et habere in deposito in sacristia sen thesauraria ecclesie nostre a magistro Giffredo de Vezano canonico Cameracensi Camere domini pape clerico apostolice sedis nuncio et in locum venerabilis patris domini Oliveri Lincolniensis episcopi super negocio decime concesse pro subsidio terre sancte serenissimo principi domino E[dwardo] regi Anglie subrogato mille libras bonorum et legalium sterlingorum quas nos episcopus habueramus de pecunia dicte decime ab eodem Lincolniensi et domino Johanne Wyntoniensi episcopis et pro quibus idem Lincolniensis episcopus se obligaverat et obligacionem eius prefatus Wyntoniensis episcopus custodiendam habuit cui deposito nos voluntarie obtulimus et suscipientes in nos omnes casus furti rapine incendii et vis maioris et omnes alios casus et omnia pericula qui et que quomodolibet evenire possent promittimus unanimiter et concurditer simul et insolidum eidem Giffredo et dicto domino Wyntoniensi episcopo vel eorum alteri vel alii seu aliis habenti seu habentibus potestatem super ipsa decima reddere et restituere dictum depositum sive dictas mille libras apud Novum Templum London nostris periculis et expensis infra duos menses postquam ab ipso Giffredo et dicto domino Wyntoniensi Episcopo vel eorum altero vel ab alio seu aliis habenti seu habentibus potestatem super ipsa decima fuerimus nos vel aliqui nostrum requisiti de qua requisicione credatur simplici verbo requirentis seu requirencium sine alicuius probacionis onere faciende obligando nos simul et insolidum pro premissis fideliter et efficaciter observandis et omnia bona nostra et successores et executores et ecclesiam nostram et renunciando excepcioni non habiti et non recepti dicti depositi seu non receptarum et habitarum et non numeratarum dictarum mille librarum regie prohibicioni omnibus constitucionibus consuetudinibus et statutis novarum constitucionum beneficio et omni iuris canonici et civilis auxilio quibus contra predicta venire possemus et iuri dicenti generalem renunciacionem non valere In cuius rei testimonium has litteras fieri fecimus et nostris muniri sigillis