Charter Document - 06460025
Charter Number: | 06460025 |
---|---|
Cartulary Title: | The Records of Antony Bek. Bishop and Patriarch 1283-1311 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1291 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Antonius permissione divina Dunelmensis episcopus salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra quod cum nos ab egregio viro domino Eadmundo comite Cornubie pro nostris et ecclesie nostre Dunelmensis arduis negociis expediendis sex milia marcarum bonorum et legalium sterlingorum mutuo recepissemus per manus venerabilium patrum dominorum Roberti Bathoniensis et Wellensis et Willelmi Eliensis dei gratia Episcoporum seu ministrum ipsorum et nostrum eidem Comiti persolvendo ad terminos infrascriptos videlicet in festo sancti Cuthberti quod fuit anno domini MCC Nonagesimo primo apud Novum Templum London Quingentas marcas et in festo sancti Cuthberti in mense Septembri nunc proximo veniente alias quingentas marcas et sic deinceps in anno in annum ad singulos terminos predictos et locum singulas quingentas marcas donec predicta peccunie summa bene ut premittitur fuerit persoluta ac venerabiles patres predicti domini Robertus et Willelmus ad nostram instanciam pro predictis solucionibus dictis loco et terminis faciendis se et ecclesias suas eidem comiti duxerint obligandos nos attendentes ipsorum episcoporum curialitatem et gratitudinem et nolentes eosdem ex hoc incommoda sicut nec convenit reportare et confitentes predictam pecunie quantitatem in nostre ecclesie predicte utilitatem fuisse conversam et renunciantes excepcioni non numerate non tradite et non solute pecunie et beneficio restitucionis in integrum et omni iuri scripto et non scripto canonico et civili per quod possemus predictam summam pecunie vel partem ipsius nobis non numeratam vel traditam seu in utilitatem dicte ecclesie nostre non conversam fuisse et omni alii iuri et racioni privilegio crucis sumpte et assumende regie prohibicioni per que sen quod possemus contra predicta vel aliquod predictorum per nos vel alium venire et quod nobis posset prodesse ad veniendum contra predicta vel aliquod eorundem promittimus per solemnem stipulacionem et in verbo episcopi nos predictos Episcopos et quemlibet eorundem et eorum ecclesias de predicta obligacione omnino servare indemnes nos ecclesiam nostram et successores nostros terras et tenementa et omnia alia bona ad nos qualitercumque pertinencia ad quorumcumque manus devenerint et heredes nostros quicumque fuerint eisdem episcopis et eorundem ecclesiis obligando Et volumus et concedimus pro nobis et successoribus et heredibus nostris quod si de nobis humanitus contigerit ante completam dicte pecunie solucionem heredibus et executoribus nostris omnis bonorum nostrorum administracio penitus adimatur quousque dicta pecunia plene fuerit persoluta renunciantes ut supra omnibus et singulis supradictis et etiam aliis quibuscumque per que predicte soluciones vel earum aliqua possent aliquatenus impediri vel eciam retardari et q ue dictis episcopis vel eorum alteri possent afferre aliquod nocumentum In cujus rei testimonium [] Dat apud Deruses xiii kal Octobris anno domini MCC Nonagesimo primo et regni regis Edwardi decimo nono