Charter Document - 06450006
Charter Number: | 06450006 |
---|---|
Cartulary Title: | Eight Twelfth-Century Charters from the Norman Abbey of Saint-Étienne de Caen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1197 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Bartholomeus de Livet salutem Noverit universitas vestra quod Lucas pincerna assensu meo et voluntate emit a Rogero clerico pro xxv libris Andegavensium terram illam apud Locellas quam Hugo rusticus avunculus meus eidem Rogero pro suo servitio donavit et quam idem Rogerus de me tenebat ita quod prefatus Rogerus terram predictam in manu mea reddidit et foris auravit quod decetero nichil in ea reclamabit Ego autem tunc eandem terram tradidi et concessi predicto Luce tenendam et habendam sibi et suis heredibus de me et meis heredibus bene et pacifice libere et quiete per talem redditum qualem memoratus Rogerus de illa terra mihi faciebat Pro hac autem concessione mea eidem firmiter tenenda et garantizanda dedit mihi idem Lucas lv solidos Andegavensium et inde fecit mihi hominagium Et ut hoc ratum et inconcussum habeatur in posterum presenti scripto et sigillo meo duxi confirmandum Inde sunt testes S[amson] Abbas Cadomensis Robertus Rastel et Willelmus de Cormeliis monachi Robertus Benedicti Henricus le Rebree Rogerus de Cheus Willelmus de Montelles et alii plures