Charter Document - 06450004

Charter Document - 06450004


Charter Number: 06450004
Cartulary Title: Eight Twelfth-Century Charters from the Norman Abbey of Saint-Étienne de Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1179 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit P[etrus] Abbas Cadomensis eiusdemque loci conventus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra Robertus de Siccavill presbyterum ecclesiam eiusdem ville in qua sub nomine nostro tanquam vicarius ministraverat conpellente corporis infirmitate nobis resignasse et omne ius ac beneficium quod in ea precipere consueverat in perpetuum abiurasse Nosque eandem ecclesiam Ricardo presbitero ad vitam suam concessisse et presenti carta confirmasse Hac inter nos et ipsum Ricardum conditione servata ut ea tam quam hic expressa sunt beneficia et nichil amplius in ecclesia illa percipiat Omnes scilicet obventiones et oblationes que tam ad altare quam ad manum eius venerint Decimas quoque pomorum lane et canabi atque agnorum ceterorumque animalium seu avium decimam prodeuntium Necnon et omnia iura ecclesiastica ad cimiterium ecclesie et ad defunctorum sepulturam pertinentia Ipse vero de omni iure episcopali et archidiaconali et de omnibus quas tene[n]tur persolvere consuetudinibus ecclesiam acquitavit reddetque nobis sub annua pensione xl solidos Andegavensium annuatis viginti in Natali Domini et viginti in pascha percipiendos et xxx candelas in purificatione beate Marie Nos autem in manu nostra retinuimus totam terram que est de elemosina eiusdem ecclesie cum domibus et masuagiis que in ea sunt Tradentes sepe dicto Ricardo illam domum in qua Robertus presbiter manere solebat tenendam de nobis quamdiu vixerit per unam libram piperis annuatim nobis solvendam ad feriam de Prato Retinuimus quoque in dominio nostro decimas bladi et lini totas duas videlicet partes et terciam Hec autem omnia ita tenendas et prescriptam pensionem ad terminos constitutos persolvendam iuravit nobis sepe dictus Ricardus in capitulo nostro et quod nullum nisi nos de predicta ecclesia presentatorem vel advocatum clamaverit et quod siquis inde nos vexare aut contra nos calumpniam movere attentaverit ipse pro posse suo contra omnes homines stabit nobiscum et nos inde fideliter iuvabit Huius rei sunt testes Rogerus prior Reinardus subprior Anschetillus hospitalarius Robertus de Curl Hamelinus de Camb W[illelmus] de Cellario W[illelmus] insularius monachi Iohannes de Britivilla Sans de Bitot Gislebertus de Fontibus Malgerius de Lachon Radulfus de Astera Philippus filius eius Ioslenus de sancto Nicholao Simon de sancto Martino Ricardus de sancto Michaele presbiteri Magister Radulfus de Siccavill W[illelmus] Manch W[illelmus] poeta clerici Rannulfus de Siccavill Rogerus de Siccaville Gaufridus de Dovra Gaufridus portarius Alannus de Cheus Ingulfus Freel Adam de Carpich[e] et alii multi