Charter Document - 06450003
| Charter Number: | 06450003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Eight Twelfth-Century Charters from the Norman Abbey of Saint-Étienne de Caen |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1170 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Willelmus abbas sancti Stephani Cadomi et totus conventus monachorum eiusdem loci concessimus Radulfo de Caron quod quando voluerit ipsum in monasterio nostro monachum faciemus et cum ipso quendam clericum Gaufridum scilicet de Ria vel alium idoneum ad suscipiendum Et idem Radulfus dedit nobis et sancto Stephano assensu heredum suorum Roberti Blondi sui generi et Cecilie uxoris eius et Dinan nepotis ipsius in perpetuam elemosinam pro Deo et salute anime sue et parentum et antecessorum et propinquorum suorum totam terram suam de Genesteio de feodo Waleranni de Iwreio et Willelmi pincerne que est inter Caron et Canbas ita liberam et quietam sicut ipse eam tenuerat et tenebat Ea tamen inter nos et ipsum condicione servata quod quamdiu voluerit remanere in seculo medietatem firme et redditus illius terre in omnibus per manum nostram annuatim habebit apud Caron vel apud Ros si melius nobis placuerit Et si forte predictam terram non poterit nobis guarantizare dabit nobis in ex cambio tantum de dominica cultura sua prope de Caron le Veille quod inde i modium frumenti de redditu singulis annis habebimus Preter hec autem dedit nobis suam decimam de parte sua quam habebat in molendino medio et quidquid habebat apud Bauduchonvillam in feodo et redditum sive alio modo Et est sciendum quod quamdiu ipse erit in seculo quociens Cadomi veniet et hoc ipsum nobis notificabit quod ibidem velit comedere sibi tercio in cibis et potu caritatem nostram habebit Insuper etiam si uxor ipsius alicubi voluerit sanctimonialis fieri nos eidem subveniemus ad impetrandum quod postulabit pro posse nostro absque nostra expensa Post obitum etiam Radulfi predicti si forte aliquis clericus sibi genere propinqu[u]s petierit ut nobiscum monachus fiat et ipse idoneus ad hoc nobis videatur eundem recipiemus Et heredes ipsius manu tene mento et consilio nostro absque expensa nostra coadiuvabimus ut autem idem Radulfus et heredes sui donationes predictas firmiter nobis teneant Ad testimonium veritatis hoc cirogra[p]hum inter nos et ipsos fecimus et eisdem conventionem predictam sigillo capituli nostri confirmavimus Testibus his monachis Helia priore Od[o]ardo subpriore Anschitillo hospitali Sanx celarario Willelmo nepote comitis Radulfo Anglico Thoma de Versun et aliis Gaufredo camerario Ricardo fratre ipsius Hingulfo Alanno de Cheus Omnia etiam supradicta dominus Henricus Baiocensis episcopus sigillo confirmavit Et inde ipse est testis Radulfo de Caron sigillo sua eadem nobis confirmavit
