Charter Document - 06450001

Charter Document - 06450001


Charter Number: 06450001
Cartulary Title: Eight Twelfth-Century Charters from the Norman Abbey of Saint-Étienne de Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1120
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo xx recepit Rogerius presbiter decimam Boeville cum decem acris terre ad mensuram eiusdem ville et curtem bene clausam maceriis cum quattuor domibus et totum quod habebat sanctus Stephanus in eadem villa excepto virgulto et reditibus trium bordariorum qui pertinent ad cellararium pro septem modiis bladi et dimidio tercio naris de frumento et ordeo et avena usque ad decem annos in mense septembrio Ex parte eius sunt testes Robertus Carbonel Hugo de Lundel Fulco bonus homo Ex parte sancti Stephani Rannulfus de Taissel Rogerius camerarius Robertus portarius et Ravengerius [] Turstinus frater eius et Anschitillus frater eius Rannu[l]fus Corbel et Radulfus frater eius Ricardus de Lingeurs Willelmus de Hotot filius Anchitilli Robertus de Verroriis frater Ernaldi Anschitillus Estormi