Charter Document - 06430032
Charter Number: | 06430032 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Robertus de Gorram miles salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum dedi et concessi et presenti carta confirmavi ecclesie Beati Michaelis de periculo maris et monachis ibidem Deo servientibus decimam piscium meorum stagnorum meorum que sunt et amodo erant in Taonaria in parochia Sancti Bertuvini et in parochia de Levare quotiescumque ego vel heredes mei vendi vel capi fecerimus pisces stagnorum eorundem In his autem omnibus nichil mihi vel heredibus meis retinui preter orationes ecclesie memorate Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum presentes litteras sigillo venerabilis patris Gaufridi Cenomanensis episcopi et sigillo meo feci roborari Actum est hoc anno Domini MCCXXXVI