Charter Document - 06430030
| Charter Number: | 06430030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis P decanus de Herneia salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Aaliz de Averton relicta Radulfi de Goran militis tunc temporis uxor Henrici de Gastines militis coram nobis constituta cum assensu et voluntate dicti Henrici mariti sui resignavit et omnino dimisit in manu domini Roberti de Goran militis omnes redditus quos habebat ratione dotalitii Radulfi de Goran quondam mariti sui in parochia de La Doree tam in hominibus quam in aliis reditibus et etiam tenementis Dictus autem Robertus miles coram nobis similiter constitutus dedit pro salute anime sue et antecessorum suorum in puram et perpetuam elemosinam Deo et monachis Montis Sancti Michaelis de periculo maris redditus supradictos et voluit et concessit quod dicti monachi ad presens de predictis reditibus sesi rentur Supradicti vero Aaliz et dominus Henricus maritus suus coram nobis se fide prestita astrinxerunt quod in supra dictis reditibus nichil de cetero reclamarent In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem partium sigilli nostri munimine fecimus roborari Ad majorem autem certitudinem obtinendam supradicti dominus Robertus de Gorran et dominus Henricus de Gastines ad petitionem supradicte Aalix sigilla sua presentibus litteris apposuerunt Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quinto
