Charter Document - 06430029
| Charter Number: | 06430029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Robinus de Gorram miles dominus de Taonnaria et de Livare eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra quod dominus Radulfus abbas et conventus Sancti Michaelis de periculo maris mihi domino Robino de Goiram militi domino de Taonnaria et de Livare sponte diviserunt quidquid habebant in masura Gualterii Fulcherii qui aliquo tempore de predictis monachis tenuit in parochia de Livare salva eis grangia sua [] Ego vero in ex cambium predicti feodi assignavi et tradidi illis quidquid molendinarius de Levare tenebat in parochia de Levare hereditario jure de me Roberto scilicet in masura de Thebaudia Preterea ego Robinus assignavi ipsis duodecim Cenomannensium denarios in feodo Gualterii Villette Actum est hoc anno gratie MCCXXVI apud Montem principio mensis Martii
