Charter Document - 06430028
Charter Number: | 06430028 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit ego Robertus de Capella miles salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego pietatis intuitu dedi et concessi Deo et capelle de Censiva et ecclesie beati Michaelis de Monte in periculo maris burgensiam quam habebam apud Sanctum Dionisium de Gastines cum omnibus pertinenciis suis que quondam matri mee fuerat in maritagium assignata illam videlicet quam Egidius secretarius jure hereditario possidet ita quod dictus Egidius vel heredes sui qui dictam burgensiam possidebunt ii solidos Cenomannensium annuatim ad festum beati Dionisii solvere tenebuntur et alia servicia impendere sicut alii burgenses dicte suis dominis facere consueverunt Ut hoc autem ratum esset et stabile presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXX quinto