Charter Document - 06430003
Charter Number: | 06430003 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Saint-Michel-de-l'Abbayette, prieuré de l'abbaye du Mont-Saint-Michel (997-1424) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1009 - 1023 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Hugo nosse volo tam presentes quam absentes tam viventes quam victuros quod monachi Sancti Michaelis abba scilicet Heldebertus et ceteri sibi commissi ad me venientes petierunt ut duas partes ecclesie que Centrannis vocatur eis venderem Quod primum aliquandiu renuens et tandem eorum postulationi adquiescens per mei domini Hugonis assensum et per meorum fidelium consilium uxoris quippe mee Regine nomine et filiorum Hugonis atque Willelmi fratrumque meorum Gauslini et Heribranni predictas ecclesie partes duas eisdem monachis vendidi eo tenore ut eas teneat habeat possideat locus sancti Michaelis perpetualiter sine ullius contradictione Solvant autem annis singulis ad festivitatem Sancti Dionisii octo denarios in censu Quod si aliquis meorum successorum exinde aliquam vel injuriam vel calumpniam inferre presumpserit perpetua dampnetur maledictione Ut autem hujus venditionis auctoritas verius et perfectius futuris temporibus conservetur manu propria subter eam firmavi