Charter Document - 06420021
Charter Number: | 06420021 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
In scacario de termino Pasche anno gracie MCC septimo decimo apud Falesiam judicatum fuit quod abbatissa Sancte Trinitatis Cadomi non faciet excambium Radulfo de Tribus Montibus militi de undecim sextariis bladi quos idem Radulfus habebat in molendino de Gaimare per cartam dicte abbatisse quam idem Radulfus inde habebat factam sine assensu capituli sui cum ipsa nichil possit dare alicui vel excambire ita quod sit ad detrimentum domus sue Judicatum etiam fuit quod carta illa non valebat et quod debebat dilacerari et ibidem per judicium dilacerata fuit coram domino Garino Silvanectensi episcopo domino Galtero domini regis camerario comite Roberto de Alencone qui cartam illam dilaceravit Roberto episcopo Baiocensi H episcopo Constanciensi J episcopo Lexoviensi W episcopo Albricensi S episcopo Sagiensi W de Mortuo Mari Amaurico de Croon Fulcone Penel Ricardo de Vernone W constabulario Normannie Fulcone de Aunou Henrico de Sancto Dionisio Milone de Leveiis Petro de Teilleio Renardo de Villa Terrici Bartholomeo Droconis Ricardo de Fonteneio Roberto de Meisnillo Roberto de Petrafiste Garino de Nuilleio Rogero Pescheveiron Fulcone de Cantelou Hugone de Botigneio Roberto de Freschenis Roberto filio Herneis Roberto de Grantivilla Roberto de Cruis Galfrido Rossel W de Mara Ricardo Carbones W Carbonel magistro Galfrido de Corcune Roberto de Vaas Gervasio de Arreio Ricardo de Floreio W Acarin clerico qui tunc in scacario scribebat Ricardus Pigace tunc serviens baillivie