Charter Document - 06420018
Charter Number: | 06420018 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Anno ab Incarnatione Domini MCLXXXV Radulfus filius Eudonis attulit breve domini regis ad assisam apud Cadomum ad Willelmum Filium Radulfi tunc temporis senescallum Normannie et ad alias justicias que tunc tenebant assisas per quod breve dominus rex precipiebat eis quod facerent recognosci per legales homines quis presentavit ultimam personam que mortua erat in ecclesia de Karpiket unde contentio erat inter abbatissam de Cadomo et Radulfum filium Eudonis Abbatissa dixit quod ecclesia Sancte Trinitatis habuerat eam a fundamento ecclesie sue de dono regis Willelmi et Mathildis regine et confirmata erat abbatie per cartam regis Willelmi et per cartam regis Henrici filii Mathildis imperatricis Quibus auditis barones Scacarii et Willelmus Filius Radulfi et alie justicie domini regis consideraverunt super Scaccar[io] quod recognitio non debebat fieri nec abbatia placitare debebat super ecclesia illa que confirmata est abbatie per cartas dominorum Normannie Et ita remansit inde quieta abbatia versus Radulfum filium Eudonis de calumpnia quam faciebat in ecclesia illa per judicium baronum Scacarii super Scacar[io] coram Willelmo Filio Radulfi Willelmo de Mara Hamone Pincerna Roberto de Harecort Johanne archidiacono de Arenis Roberto archidiacono de Notingham Ricardo Bevrel Willelmo de Caluz Jordano de Landa Rogero de Arreio Ansquitillo Osberto cappellano Radulfo de Lexov[io] Roberto de Bernaio Sehero de Quinceio Radulfo Tesson Gilleberto de Tileriis Radulfo de Vallemont Petro de Argentomo Nicholao Pigace Johanne Pigace Rohardo Arturo servientibus Gaufrido de Rapendona Roberto la Caille et pluribus aliis et Radulfo scriba de Cadomo magistro Martino de Grainvilla magister Gaufridus de Haia