Charter Document - 06420013

Charter Document - 06420013


Charter Number: 06420013
Cartulary Title: Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1087 - 1094
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Ego Robertus Willelmi Anglorum Regis filius Normannorum atque Cenomannorum princeps pro salute anime mee meique patris et matris atque antecessorum meorum do concessu Henrici mei fratris ecclesie Sancte Trinitatis de Cadomo et Cecilie mee sorori sanctisque monialibus ibidem Deo servientibus id totum quod erat mei iuris extra murum Cadomi usque ad predictam ecclesiam ita solutum et quietum ut in meo tenebam dominio Vallem Gue totam videlicet atque domos cunctas usque ad murum et usque ad aquam Olnule cum omnibus redditibus piscationem quoque aque Olnule totam sicut Rex habebat in suo dominio Ad hoc autem mercatum in villa que dicitur Oistrehan et teloneum et tantum quantum tenet territorium eiusdem ville Huius rei fuerunt testes et liberatores Simon de Camilleio Savericus filius Cane Radulfus capellanus de Airi Rogerius Poignant Rogerius Mala Corona dispensator Toraldus hostiarius Ex parte Henrici filii regis affuerunt Rannulfus filius Ulgerii Odo camerarius eiusdem Henrici Ex parte Sancte Trinitatis fuerunt receptores et testes Godefredus de Caluiz Gislebertus de Caluiz Johannes filius Godefridi coci Rainaldus filius Anschitilli de Herovilla et Odo eius frater Godefredus filius Herberti Radulfus de Folebec Odo frater Durandi Bosart Arturus filius Ermenfredi Signum Roberti comitis Signum Henrici Regis Willelmi filii Signum Radulfi capellani Signum Rogerii de Curcella Signum Gaufridi de Calmunt Signum Willelmi camerarii Signum Roberti de Montfort Signum Gualterii de Meduana Signum Hugonis Brittonis Signum Rogerii dispensatoris Signum Roberti Balduini filii Signum Ricardi Painel Signum Symonis de Chimilleio Signum Saverici filii Cane