Charter Document - 06420010
Charter Number: | 06420010 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1066 - 1113 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Donna abbatissa M[atildis] Sancte Trinitatis dedit ad firmam Osmundo de Canvilla quicquid habebat in insulis de Gersoi sicut tenuerant clerici id ante eum propter xxvi li[bras] denariorum et hoc usque ad x annos eo pacto ut transacto termino si congregationi visum fuerit ipsi eam relinquent quamdiu illis placuerit sin autem alii dabunt Infra ipsum quoque terminum si viderint eum supra modum gravari in ipsis erit si aliquam misericordiam remissionis cuiusque illi facere voluerint Denique in ipsis similiter erit facultas firme alii dande vel ei relinquende non in ipso Pecunie vero reddende tres termini sunt he ad [] redditurus est centum solidos et ad Pentecosten centum atque ad festivitatem Sanctorum Petri et Pauli alios Si vero moneta mutanda fuerit ad Nativitatem reddet quod ad festum sanctorum apostolicorum redditurus fuerat fortis monete Huius rei testes sunt Bernardus Anffredus