Charter Document - 06420008

Charter Document - 06420008


Charter Number: 06420008
Cartulary Title: Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1106
Date type: Internal, Event
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Anno quo rex Anglorum Henricus Normanniam sibi subiugavit Hadeguisa coniux Roberti Marmionis in ecclesia Sancte Trinitatis Cadomi monialis facta dedit eidem ecclesie et sororibus terram quam habebat in Sancto Georgio et in Jurcas et molendinum de la Hoiste et le Parket totam sicut habuerat eam Robertus Marmion eo die quo vivus et mortuus fuit concessu filiorum suorum Rogeri Marmionis scilicet et Heltonis et Manasses qui etiam cum matre sua donum super altare posuerunt Fuerunt autem testes huius doni a parte sua Willelmus Marmion Herluinus de Fonteneio Rogerus de Meio Godefridus filius Roberti Willelmus de Ulfieres Robertus Aculeus Hamon filius Roberti del Maisnil Ursin Robertus filius Roberti filii Ernesii et Gersenda mater eius A parte vero Sancte Trinitatis testes sunt Gislebertus de Aquila Willelmus de Aspres Ricardus de Greio Ricardus rufus Ricardus de aula Gaufridus brasciator Rainaldus Durel Arturus portarius Willelmus parmentarius Vitalis prepositus