Charter Document - 06420006

Charter Document - 06420006


Charter Number: 06420006
Cartulary Title: Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Rogerius de Salam et Hosmundus frater eius vendiderunt unam terram Radulfo filio Anseredi et heredi suo eo conventu quod si in plaga qua ipse moraret adiuvaret eum in placitis suis si ab illo requireretur et ubicumque eum residentem inveniret illud idem auxilium ab eo haberet si requireret Adiuncto etiam quod quando de sua terra dominica auxilium daret aut Radulfus quantum rectitudo foret de terra tali scilicet vastata dare daret aut quietum eum dimittere faceret Nunc autem ipse Radulfus de hac terra hereditat Sanctam Trinitatem et abbatissam facturam illud idem auxilium Rogero post obitum Radulfi quod ipse faciebat illi concesso eidem Radulfo quicquid habebat abbatissa in eadem terra ipse vero e[t] decimam illius terre Post obitum autem suum et terram et decimam Hoc donum posuit super altare Sancte Trinitatis teste Petro filio Nigellii et Ranulfo Ulgeri filio et Radulfo filio Ivonis a sua parte A parte autem abbatisse Rainnolfus de Balge Ricardus fatuus infans Ricardus de Lu et Hunfridus Farsit et Rainaldus et Odo de Herofivilla et Rogerus de Carpiket et Vitalis prefectus abbatisse et Willelmus pelliparius et Vitalis filius carpentarii et Radulfus filius Wantarii Arturus filius Hermenfredi et Wimundus de Caluiz Herbertus nepos Godefridi