Charter Document - 06420004
Charter Number: | 06420004 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1083 - 1084 |
Date type: | Internal, Event |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Eo anno quo regina Matildis migravit a seculo emit Matildis abbatissa in Argentiis apud fraxinum de Gisleberto bonum dimidium arpennum vinee [pro] vi lib[ris] et x sol[idis] quos Bernardus posuit in manu uxoris illius de cuius hereditate fuerat quod frater eiusdem mulieris concessit et sui tres infantes Huius emptionis sunt testes Tustinus sacerdos predictus Bernardus Fulcoudus Willelmus et filius eius Tustinus Eodem tempore vendidit Osbernus de Billeio predicte abbatisse unum arpennum et dimidium vinee in territorio Argentiarum concessu fratris sui Hugonis atque Turoldi nepotis sui pro xv lib[ris] Test Bernardi Widelini et aliorum hominum ipsius abbatisse Radulfus Bos vendidit eodem termino iam dicte abbatisse i acrum terre ad Caluiz pro xxxiii sol[idis] Cuius rei sunt testes Ra[dulfus] fatuus infans Odo de Sellis Godefridus et Wimundus Ricilda filia Restoldi vendidit domine abbatisse unam virgam terre ad Caluiz pro xii sol[idis] Cuius rei testes sunt Godefridus Wimundus Godefridus de Herovivilla Ricardus gener Grentonis Godefridus filius Alberiadis vendidit eidem abbatisse dimidium acrum terre in suo virgulto ad Caluiz pro xx sol[idis] et Matildis eius soror vendidit unum acrum terre ad Caluiz pro xxx sol[idis] et alterum dono dedit Sancte Trinitati et abbatisse pro beneficio orationum concessu Godefridi sui fratris huius rei sunt testes Radulfus fatuus infans Wimundus Ranulfus et Tustinus filii Godefridi de atrio Sancti Petri vendiderunt prenominate ecclesie unum acrum et dimidium terre ad Caluiz pro iiiior lib[ris] Cuius rei testes sunt Radulfus fatuus infans Godefridus Wimundus Bernardus Gislebertus de Calido Furno et Hugo filius eius Geroldus de Castello et Inge uxor eius filia Godefridi iuvenis cuius allodium fuerat vendiderunt predicte abbatisse dimidium acrum terre in suo burgo pro xx sol[idis] Cuius rei testes sunt Radulfus fatuus infans Godefridus et Wimundus Amisus filius Ilberti de Oximis vendidit supradicte abbatisse unum arpennum vinee apud Oximas pro vi lib[ris] Huius rei sunt testes Tustinus haste vilani Hugo de Calfur Ex parte illius Robert[us] sacerdos de villa Barge et Ulricus Heroldus regis portarius concessit Sancte Trinitati et Mathili abbatisse suam dominicam decimam et decimam suorum hominum qui habebant in villa que dicitur Vallis pro qua concessione ipsa abbatissa dedit ei iii lib[ras] T Godefridi Wimundi Bernardi Rogerii Hugonis et cuiusdam sui hominis Gislebertus filius Hunfridi vendidit unum acrum prati abbatisse ad Caluiz pro l sol[idis] T Godefridi Reinaldi capellani Godefridi Wimundi Corsardi Hec omnia superscripta empta sunt de nummis operis T Adelise abbatisse Witonie et Helvidis de Sancto Paulo et Roze que hanc peccuniam liberaverunt