Charter Document - 06420001

Charter Document - 06420001


Charter Number: 06420001
Cartulary Title: Charters and Custumals of the Abbey of Holy Trinity Caen
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1183
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit tam presentibus quam futuris quod talis fuit finis inter Johannam abbatissam Cadomi et Robertum filium Ricardi de Scrotonia in curia domini regis Henrici filii Matildis imperatricis apud Cadomum in plenaria assisia coram Willelmo Filio Radulfi tunc temporis senescallo Normannie et Roberto comite Mellenti et Henrico episcopo Baiocensi et H abbate Fiscannensi et Petro abbate Cadomensi et Godefrido abbate Sancti Severi Rogero de Arreio Henrico de Novoburgo comite Augi Johanne de Solinneio Waquelino de Ferrariis Hugone de Gornaio Ricardo de Belfou Engerranno Patric Willelmo camerario Tancarville Bertranno de Verdun Radulfo Taixun Henrico de Tilleio Willelmo Pingui Walterio de Brionia Willelmo de Merula Roberto de Briecuria Hamone Pincerna Ricardo Bevrel Gaufrido Fiquet Jordano de Landa Roberto de Curleio Roberto de Liveto Ricardo Gifardi Albino de Vira Reginaldo de Doit Gaufrido Duredent Herberto filio Bernardi Paride clerico Radulfo de Warlano Monte Radulfo vicecomite Ranulfo de Pratariis Doone Bardulfo Willelmo de Manerio Roberto de Manerio Ranulfo de Grandi Valle Radulfo de Clinchamp Willelmo Silvani Radulfo de Breseio Thoma de Botemonte Roberto de Lunviler Hugone Buschardi Ricardo de Argentiis Roberto de Capella Hugone de Liveto Alano de Putot Philippo de Croleio Philippo Suhardi Ricardo de Greio Radulfo de Carun Dinan de Carun Thoma portitore Henrico Lupello Willelmo Escorcheville Gaufrido de Boesvilla Roberto de Lu Roberto Belet Willelmo Belet Willelmo de Calviz Radulfo Abbate Maugero Ferun Benedicto de Loches Johanne Britone Arturo et Willelmo fratre ejus sacerd[otibus] Johanne de Grantia Osberto sacerdotibus Radulfo de Hospicio Michaele filio Gar[ini] Ranulfo nepote Nigelli Gisleberto de Foro et multis aliis quod prefata abbatissa dedit predicto Roberto x libras Andegavensium et concessit ei quod faceret monialem unam de filiabus prelocuti Roberti ita quod ipse inveniret illi filie sue pannos et caritatem daret monialibus quando reciperetur in sanctimonialem in abbatia Sancte Trinitatis de Cadomo et prefatus Robertus dedit et concessit predicte abbatie illud juris et hereditatis quod habebat et clamabat apud Willun ex parte Ranulfi de Willun avunculi sui et obtulit super altare Sancte Trinitatis hujusmodi donum per tentum ejusdem ecclesie et juravit super sacrosancta ecclesie in ejus capitulo coram abbatissa et conventu et clericis et laicis qui aderant quod prefatam teneret conventionem nec amodo reclamaret quidquam ibidem nec quisquam per eum Et hoc factum fuit ad octavas Sancti Hylarii apud Cadomum anno ab incarnatione Domini MCLXXXII quo tenuit rex curiam suam ibidem ad Natale cum duce Saxon[ie] et ibi adfuerunt Ricardus filius Henrici Rogerus filius Landrici Martinus de Hosa Johannes Filius Luce