Charter Document - 06411118
Charter Number: | 06411118 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1077 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/10 |
Charter:
Anno millesimo septuagesimo septimo ab incarnatione Domini regnante Philippo apud Francos Willelmo autem Normannorum duce apud Anglos concessit Paganus sancto Petro Gemmeticensi et abbati Roberto et monachis precium quod pro palo sive paxillo exigit a quo navis sive bacis religatur et mutationem paxilli supra et infra in tota terra sua adjacente Sequane et teloneum vini et decimam vinearum sancti Petri de Maisei et super mustationem et sciphum in quo ove colliguntur quamvis in vineis Sancti Petri non colligerentur et quicquid ex hominibus vel ex rebus Sancti Petri ex debito exigebat pro salute anime sue et uxoris et filiorum sumpto a supradicto abbate pro hac concessione equo quatuor librarum Walterius Paganus Rainsendis uxor ejus Galterius filius ejus Carembalt Amis Hersent Herbertus clericus Hugo filius Roscelini Robertus filius Willelmi Tessencort Odo Morainviler Goscelinus Modicus Guillelmus frater Hugo M Turoldus filius Razso Ansfredus prepositus Odinus Robertus Ansfer Robertus prepositus Guillelmus Cocus Salomon Galterus filius Mainart Hugo filius Razsonis Robertus de Maisnil