Charter Document - 06410247

Charter Document - 06410247


Charter Number: 06410247
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1200 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Henricus de Runchereio vendidi et penitus abs juravi abbati et monachis Gemmeticensibus duo[s] solidos redditus annualis quos Radulfus Lapostoire mihi reddebat ad festum sancti Michaelis pro tenemento quod de me tenebat Sciendum est preterea quod ego debeo predictis abbati et monachis duos solidos redditus annuatim reddendos illis de me et meis heredibus ad mediam quadragesimam pro dimidia acra terre in campo Traversein sita quam illis vendidi unde ipsi mihi dederunt et pro alio redditu suprascripto xxx et viii solidos Turonensium Ipsi vero postea terram predictam mihi tradiderunt tenendam mihi et meis heredibus per redditum supradictum ita quod pro ipso redditu licebit eis justiciam facere per totum tenementum meum Ut autem predicta rata et stabilia permaneant in futurum ea presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi

Source (click image below to view full size)