Charter Document - 06410244

Charter Document - 06410244


Charter Number: 06410244
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit P filius Johannis de Cotevrard eternam in Domino salutem Universitati vestre notum fieri volo quod ego dedi ecclesie Gemmeticensi pro salute anime mee et anime patris mei antecessorumque meorum unam acram et dimidiam terre juxta Fossam Emme in perpetuam elemosinam libere et quiete possidendam Preterea concessi predicte ecclesie donationem unius acre terre juxta predictam terram quam similiter libere et quiete fecerunt Ricardus Moisson et Rogerus filius Robike quam de me jure hereditario possederant et quicquid juris in ea habueram Pro hac igitur donatione monachi ejusdem ecclesie concesserunt mihi participationem omnium bonorum suorum celestium Nomine vero caritatis ipsi monachi dederunt mihi xx et vi solidos Andegavensium predicto autem Ricardo Moisson xv solidos et Rogero xviii solidos ejusdem monete Et ut hoc ratum sit manu propria sacramento prestito et sigilli mei munimine confirmavi Testibus Hermanno Roberto Taupin Martino Roberto Filiolo Radulfo Portario Willelmo de Herecort tunc ejusdem terre senescallo Hugone Merllin Nicholao Maredargero Pe de Grosmaisnil Lamberto Legai Rogero Malet Petro clerico et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)