Charter Document - 06410241

Charter Document - 06410241


Charter Number: 06410241
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1748/1
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Aeliza Bigressa dedi ecclesie Gemeticensi et monachis ibidem Deo servientibus pro remedio anime mee et patris et matris mee et filiorum meorum et domini mei Ricardi Bigredi duos homines meos apud Buchetot videlicet Robertum Sellarium et Robertum Soliman cum omni tenemento eorum quod de me tenebant integre libere et quiete in perpetuam elemosinam Ex quibus jam dictus Robertus Sellarius reddere debet ad festum sancti Michaelis iii solidos Andegavensium et ad median quadragesimam iii solidos Andegavensium et ad natale Domini iii capones et i gallinam et iiii denarios et ad pascha xx ova et ii denarios et ad augustum medietatem terre que dicitur Curta Peicha et medietatem palerie deferendam ubicumque monachi voluerint in eadem parrochia Jamdictus vero Robertus Soliman ad mediam quadragesimam debet reddere v solidos Andegavensium et ad natale Domini ii capones et i gallinam et iii denarios et ad pascha xxx ova et iii denarios cum consueto servitio aratri et quadrige in augusto Dedi etiam jam dicte ecclesie in perpetuam elemosinam viii acras terre in Brachetuit et Campum Dolent integre libere et quiete Que omnia ego ex dono patris mei per maritagium hereditario jure possidebam Alexander vero abbas et monachi propter amorem Dei et propter jam dictum beneficium receperunt me in sororem et participem beneficiorum totius ecclesie in vita et in morte et concesserunt mihi in vita mea quantum monacho uni in cibo et potu et vestimentis servienti vero meo quandiu vixero quantum uni servientium eorum et preterea panem unum ei qui afferet mihi de curia necessaria Testibus Roberto Boteri et Laurencio filio Ernaudi Symone de Havilla et Willelmo Capellana presbiteris Roberto filio Landrici Radulfo de Buchetot Ricardo de Bus Henrico de Bella Mara Willelmo de Barduvilla Petro de Bella Mara Nicholao clerico et Alanno fratre ejus de Fronlencort et multis allis

Source (click image below to view full size)