Charter Document - 06410240
Charter Number: | 06410240 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1203 - 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Universis sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Renellus clericus salutem in vero Salutari Noverit universitas vestra quod ego pro salute anime mee et parentum meorum dedi et concessi et presenti carta confirmavi Deo et ecclesie Beati Petri Gemmeticensis domos meas quas edificavi in castro Vernolii in terra quam emi de Petro de Riparia coram maiore et paribus communionis Vernolii in perpetuam elemosinam post decessum meum possidendas Ut autem hec donatio rata et inconcussa permaneat sigilli mei appositione roboravi His testibus Waltero archiepiscopo Rothomagensi Willelmo abbate de Becco Rogero de Veteri Vernolio Gaufrido Burgense Radulfo Karite presbiteris Willelmo de Graio Britio Camerario militibus et pluribus aliis