Charter Document - 06410239
Charter Number: | 06410239 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 - 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 24/13 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Ego Rogerus senescallus de Mellent notum fieri volo omnibus quod Agnes de Mellent petiit a me ut liceret ei pro anima sua et patris et matris sue et pro animabus maritorum suorum Ricardi Symonis et Radulfi et heredum suorum monachis Gemmeticensibus dare nummum quem ab eis singulis annis in ascensione navis eorum per Mellentum habebat quod ego caritative annui Quia vero [predictum] nummum cum aliis in feodo predicta Agnes de me tenebat in manu mea illum resignavit [et ego] ad peticionem ipsius illo nummo in perpetuam elemosinam tenendo Gemmeticensem ecclesiam in manu Willelmi de Resenchum tunc prioris Sancti Martini de Boafle investivi faventibus predicte Agnetis heredibus et meis ita quod monachi amodo naves suas vel bacos per Mellentum libere et quiete nulla petita licentia et absque nummorum redditione quociens et quando voluerint ducent Notandum est etiam quod ego pro salute anime mee et animarum patris et matris mee et heredun meorum predictis monachis medietatem pressure uvarum vinee de Bordel que ad me pertinebat in perpetuam elemosinam assensu heredum meorum dedi In majorem autem hujus rei confirmationem cum sigilli mei munimine prior et conventus de Sancto Nigasio ad peticionem meam impressionem sigilli sui presenti scripto apposuerunt Arnulfo de Bornevilla tunc existente priore Testibus Willelmo de Sancto Nigasio magistro Eustachio de Felnis Ricardo de Genezvilla presbiteris Symone de Vigneio Petro de Cingula militibus Symone de Aubergeivilla tunc maiore Mellenti Roberto Tueleu Bernardo Imperatore Odone priore Roberto de Episcopi Monte Guarnero fratre ejus et pluribus aliis Actum est hoc anno incarnati Verbi MCCIII