Charter Document - 06410234

Charter Document - 06410234


Charter Number: 06410234
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Jordamus Dei gratia Lexoviensis episcopus salutem in Domino Ex injuncto nobis officio rel[i]giosorum vota promovere et eorum justas petitiones libentius exaudire tenemur Cum igitur dilecti nobis in Christo abbas et monachi Gemmeticenses quorum honestam conversationem in Domino plurimum commendamus sepius a nobis postulaverunt ut eis ad susceptionem hospitum et sustentationem pauperum per cenobium Gemmeticense transeuntium aliquod vellemus subsidium impartiri tandem ipsorum precibus inclinati eis concessimus totum bladum ex decimis ecclesie Sancti Michaelis de Crutis proveniens et appropiavimus predicti cenobii piis usibus applicandum Cetera vero omnia ad altalagium predicte ecclesie pertinentia presbiter ydoneus ab abbate et monachis Gemmeticensibus nobis vel successoribus nostris presentatus qui curam animarum habe[be]bit integre percipiet et quiete et de episcopalibus respondebit salvo dictis abbati et monachis quod in hiis habere consueverunt rationabiliter et honeste Ut igitur hec nostra concessio rata futuris temporibus habeatur eam prescripto Gemmeticensi monasterio et abbati et monachis ibidem Deo servientibus et servituris de assensu et voluntate capituli nostri inperpetuum confirmamus

Source (click image below to view full size)