Charter Document - 06410232
Charter Number: | 06410232 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1201 - 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 746/2 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Noverint presentes et futuri quod hec conventio facta est inter Alexandrum abbatem et monachos Gemeticum et ex altera parte Ricardum Adubart et Dyonisiam neptem ejus et Radulfum Forel scilicet quod predictus Ricardus et Dionisia neptis ejus et Radulfus Forel dimiserunt in perpetuum feodum de Pratis aput Crotas et quicquid in eo adversus abbatem et monachos clamabant et in audientia multorum puplice resignaverunt Abbas autem et conventus et monachi jam dicto Ricardo et Dionisie nepti ejus dederunt iiii libras Andegavensium Radulfo Forel pratum de Refol apud Fontanas perpetualiter tenendum ipsi et heredibus ejus pro xx solidis Andegavensium annuatim reddendis scilicet ad nativitatem sancti Johannis Baptiste Jam dictus vero Radulfus Forel reddidit ecclesie Gemmeticensi in perpetuam elemosinam decimam quam tenebat de feodo Estantium donavit etiam quandam masuram apud Luneres ad faciendam grantiam Quod si Dionisia quocumque tempore resilierit aut recusaverit concordiam que facta fuit inter ipsam et monachos Gemmeticenses de feodo de Pratis jamdictus Radulfus Forel reddet monachis Gemeticensibus iiii libras Andegavensium et pratum de Refol et super hoc dedit eis plegios Robertum prepositum de Crutis et Radulfum fratrem ejus et Ricardum Auhi et Fulconem Basset Wuillelmum Grandem et Toustanum Sellarium Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCC primo Testibus his Willelmo de Torbervilla Odone de Forn Petro de Cad monachis Petro presbitero de Crotis Fulcone Basset milite Matheo de Crotis Willelmo Botin Roberto preposito et multis aliis