Charter Document - 06410231

Charter Document - 06410231


Charter Number: 06410231
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1201 - 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 746/4
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint presentes et futuri quod Willelmus Pinceguerre ad peticionem monachorum Gemeticensium in presencia multorum apud Crotas quicquid juris se habere clamaverat in feodo qui dicebatur de Pratis apud easdem Crotas ecclesie Gemeticensi resignavit et ita abjuravit quod nec ipse nec aliquis heredum ejus in prefato feodo aliquid reclamare poterit per omnes sequencium successiones Juravit quoque quod si aliquis de feodo illo contra monachos deinceps querelam moveret ipse contra omnes homines bona fide pro posse suo guarantizaret cum monachorum expensis Monachi vero pro bono pacis et concordie dederunt ei sex acras terre in feodo Veteris Vernolii inter parvam puiseiam et culturam libere et quiete jure hereditario tenendas ipsi et heredibus ejus per unam libram piperis annui redditus ad festum sancti Michaelis reddendam camerario Gemeticensi Ut autem hoc in perpetuum ratum teneretur abbas Gemeticensis et conventus hujus cyrographi conscriptione et sigilli sui appositione confirmaverunt et predictus Willelmus sigillo communie Vernolii fecit confirmari Actum anno incarnationis dominice MCC primo Testibus Willelmo de Torbervilla Odone de Fornovilla Petro de Cadomo monachis magistro Revello Gaufrido de Trun Stephano Parvo Fulcone Baseit Petro presbitero de Crotis Roberto preposito Matheo de Crotis et multis aliis

Source (click image below to view full size)