Charter Document - 06410230

Charter Document - 06410230


Charter Number: 06410230
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201 - 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 27/20
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus salutem in Domino Ad omnium noticiam volumus pervenire quod Walterus de Sidevilla filius et heres Hugonis de Sidevilla quondam militis et tunc monachi sancti Wandregisili dedit et concessit in curia nostra monachis de Gemetico in perpetuam elemosinam redditus quos predictus Hugo pater ejus adhuc miles secularis prius dederat in perpetuam et liberam elemosinam monachis predictis sicut in carta pie recordationis Rotrodi archiepiscopi predecessoris nostri continetur tam de hereditate sua quam de maritagio uxoris ipsius Hugonis matris predicti Walteri apud Croismara[m] scilicet viginti duas minas avene tres capones tres panes tres denarios et triginta ova ita quod predictus Walterus tactis sacrosanctis evangeliis juravit quod in predictis reditibus de cetero nichil clamabit nec adversus monachos predictos super hiis reditibus unquam questionem movebit sed eosdem redditus predictis monachis warantizabit pro posse suo Ut igitur hec donatio et concessio rata ab omnibus habeatur et prorsus in posterum tollatur occasio malignandi eam presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus confirmare Testibus R abbate Cesarisburgi Henrico de Andeli Ricardo Hayr canonicis Rothomagensibus Roberto filio Ricardi magistro Johanne Britone Laurentio Radulfo de Sancto Machuto clericis et multis aliis Datum per manum Roberti de Sancto Nicholao capellani nostri apud Daevillam anno incarnationis dominice MCC primo

Source (click image below to view full size)