Charter Document - 06410229

Charter Document - 06410229


Charter Number: 06410229
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus de Runtia eternam in Domino salutem Universitati vestre notum facio quod per bonos et legales homines certificatus sum Radulfum de Inferno patrem meum et quosdam antecessores ejus ante eum reddidisse ecclesie Gemmeticensi nomine perpetue elemosine unum modium vini apud Longam Villam Quod cum tempore guerre aliquandiu intermissum fuisset ego Petrus de Runtia per admonitionem fidelium meorum prefatam elemosinam restaurandam esse recognovi et in dimidio arpento vinee mee quod Martinus mediator meus apud Longevillam de me tenebat reddendum esse decrevi concessi et presenti carta confirmavi a me et heredibus meis ita quod si in prefata vinea non poterit inveniri ego de cuva mea supplebo et qui mihi succedet in eadem hereditate similiter tenebitur prefatum modium vini reddere libere et quiete et sine fraude in perpetuam elemosinam Hec autem recognitio apud Gemmeticum facta est anno Verbi incarnati MCCI mense septembri Testibus qui presentes affuerunt Ricardo pre[s]bitero de Goiaco Henrico de Runtia cognato meo et multis aliis

Source (click image below to view full size)