Charter Document - 06410228
Charter Number: | 06410228 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1201 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus de Runcia eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre noticiam pervenire volo quod Henricus de Runcia iiii solidos annui redditus quos de me tenebat in nemore Heltonis pro Willelmo fratre suo qui in infirmitatem deciderat in perpetuam elemosinam dedit ecclesie Gemmeticensi Et ego prefatam donationem concedo et presenti carta confirmo quantum etiam tam ego quam quilibet heres meus per successiones generationum garantizare tenebimur Atque ut hoc concederem Radulfus tunc prior de Joe nomine caritatis dedit mihi quinquaginta solidos Andegavensium Actum est hoc anno Verbi incarnati MCCI mense septembri apud Gemmeticum in capitulo presente et eamdem donationem concedente jam dicto Henrico Testibus Bernardo priore Radulfo de Huglevilla et toto conventu magistro Renaudo Rogero Filiolo Matheo et Willelmo filio ejus Marescallis Roberto Anglico Willelmo Britone et multis aliis