Charter Document - 06410226
Charter Number: | 06410226 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1201 - 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Rogerius Torel dono et concedo Deo et abbatie Gemmeticensi in perpetuam elemosinam libere et quiete et pacifice tenendum et habendum pro salute anime mee et antecessorum meorum quindecim acras terre in parochia de Guiseigners et boscum quod dicitur Buscus Rohardi et iiii solidos et iiii capones annuatim que ego percipiam in terra Elemosine eorundem monachorum Insuper concedo et confirmo omnes elemosinas libere eisdem monachis habendas quas ego et antecessores mei eisdem monachis in supradicta parochia contulerunt Hanc autem meam concessionem et confirmationem in manus domini et venerabilis patris mei Walteri Rothomagensis archiepiscopi presentavi Et ut hoc ratum et firmum in posterum habeatur idem presenti scripto et sigilli mei robore confirmavi Actum est hoc anno incarnationis dominice MCCI apud Rothomagum mense martio Testibus hiis domino Waltero Rothomagensi archiepiscopo Berna[r]do abbate sancti Victoris magistro Radulfo de Furnis et multis aliis