Charter Document - 06410220
Charter Number: | 06410220 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Harou eternam in Domino salutem Universitati vestre notum fieri volo quod donationem quam Ricardus Malus Filiaster ecclesie Gemmeticensi dedit decem sextariorum hyvernagii quos de me et antecessoribus meis in decima Hanesie jure hereditario tenebat ego concessi et quicquid juris in illis decem sextariis habebam libere et quiete in perpetuam elemosinam dedi Atque ut hoc ratum esset manu propria prestito sacramento et presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi Monachi vero propter hanc elemosinam societatem et participationem ecclesie Gemmeticensis mihi concesserunt et nomine caritatis xx solidos Andegavensium mihi dederunt Actum apud Gemmeticum anno ab incarnatione Domini MCC Testibus toto conventu Radulfo presbitero de Hanesia Willelmo de Bovilla et multis aliis