Charter Document - 06410219
Charter Number: | 06410219 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Malus Filiaster eternam in Domino salutem Universitati vestre notum fieri volo quod ego Ricardus Malus Filiaster decem sextarios hyvernagii quos ego jure hereditario possederam in decima Haneseie assensu domini mei Ricardi Harou de quo illos tenebam in perpetuam elemosinam dedi ecclesie Gemmeticensi ad opus infirmorum monachorum et in presentia eorum libere et quiete reddidi Monachi vero spontanea voluntate nomine caritatis dederunt michi viginti libras Andegavensium et domino meo predicto Ricardo ut hanc elemosinam confirmaret et ex parte sua quicquid ad eum pertinebat etiam ipse daret similiter nomine caritatis dederunt vinginti solidos Andegavensium Mihi etiam et domino meo predicto Ricardo concesserunt participationem omnium beneficiorum ecclesie Gemmeticensis Atque ut hoc in perpetuum haberetur et ratum corporali prestito sacramento manu propria et sigilli mei impressione confirmavi Actum anno incarnati Verbi MCC Testibus Radulfo presbitero Matheo de Maisnillo et multis aliis