Charter Document - 06410217
Charter Number: | 06410217 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1658/1 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Reginaldus comes Bolonie universis amicis et servientibus suis precipue ballivis de Lislebonia salutem Ad omnium vestrum volo notitiam pervenire quod ego assensu Yde uxoris mee comitisse Bolonie Radulfi et Simonis fratrum meorum et sororum mearum de voluntate domine et matris mee Mall Dampnimartini comitisse et aliorum amicorum meorum dedi Deo et Gemmeticensi ecclesie et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime Alberici patris mei comitis Dampnimartini in eadem ecclesia sepulti xi libras annui redditus communis monete apud Lisleboniam in feodo olim dicto Rogeri Wasquet in perpetuam elemosinam possidendas libere et quiete et honorifice tenendas ita quod ego vel meus heres nichil in eadem elemosina capere vel reclamare poterimus nisi quod tenebimur eam garantizare et defensare Abbas autem et conventus antedicte ecclesie mihi et domine matri mee et uxori mee et heredibus meis fratribus et sororibus meis ut simus fratres et participes omnium benefitiorum que in predicta fient ecclesia sicut ipse abbas et conventus esse desiderant liberaliter concesserunt Ut autem ista donatio et elemosina semper firma et stabilis permaneat eam presenti scripto confirmavi et sigilli mei munimine roboravi et similiter Yda uxor mea sigilli sui munimen adhibuit Testibus his Radulfo Fiscannensi abbate Rogero de Monte Rothomagi abbate Durando de Cormeliis abbate Waltero Sancti Wandregisili priore Amalrico comite Ebroicensi Petro Leschans Silvestro de Alisio Ricardo Du Topin et multis aliis clericis et laicis Anno ab incarnatione Domini MCC Actum apud Gemmeticum