Charter Document - 06410211

Charter Document - 06410211


Charter Number: 06410211
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Robertus Martini filius dedi et concessi Deo et ecclesie beati Petri Gemmeticensis et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam totam terram meam integre sicut continetur cum masnagio meo que terra sita est apud Escorches quam ego et pater meus tenuimus et antecessores nostri scilicet Radulfus Carbonel et Gauterus Carbonel et Johannes Carbonel de predictis monachis tenuerunt Et inde habui karitative de predictis monachis iiii libras Turonensium Et ut hoc ratum et stabile futuris temporibus teneatur presens scriptum sigilli mei munimine roboravi

Source (click image below to view full size)