Charter Document - 06410209
Charter Number: | 06410209 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Ricardus Maior de Lambervilla dedi et concessi in perpetuam elemosinam terram meam totam de Valle Morel conventui [Sancti] Petri de Gemmeticis tenendam libere et quiete de me et heredibus meis warantizandam ab omni aida et reseantisa et a mouta et ab omni servicio et ab omni gravamine consuetudinum hominum terre Et ut hoc ratum et stabile habeatur hanc cartam sigilli mei munimine confirmavi Testibus his Ricardo de Cliponvilla Gisleberto de Baldribosco Radulfo de Theovilla Radulfo de Belnai Giroldo de Sancto Medaldo Ricardo de Sauchetot Michaele de Bosco Ricardo de Boevilla Botellier