Charter Document - 06410201
Charter Number: | 06410201 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Seine-Maritime - 9 H 1753/1 SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Anschetillus filius Bernardi Baldrici de Cotevrat omnibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in Domino Jhesu Christo salutem Noverit universitas vestra quod ego pro amore Dei et pro salute anime mee et Alberede uxoris mee et liberorum meorum et Bernardi patris mei et Aelize matris mee et Ricardi fratris mei antecessorumque meorum dedi ecclesie Gemmeticensi in perpetuam elemosinam terram quam jure hereditario possidebam in loco qui dicitur Gara libere et quiete et sine omni exactione possidendam a priore qui per abbatem Gemmeticensem prioratum de Cotevrat tenuerit Pro hac autem elemosina abbas Alexander et monachi qui tunc presentes erant concesserunt mihi participationem omnium beneficiorum ecclesie Gemmeticensis et si contigerit me mori infra leucam Cotevrardi et ego quocumque nuncio apud Gemmeticum hoc mandavero monachi recipient corpus meum et tanquam pro fratre servicium pro me facient Abbas autem et monachi qui tunc presentes erant nomine caritatis dederunt mihi lxvi solidos Andegavensium per manum Willelmi monachi tunc prioris de Cotevrart et domino meo Petro filio Johannis de quo terram illam tenebam v solidos Andegavensium ut prefatam meam donationem concederet et confirmaret Ego quoque hanc meam donationem tenere pro posse meo guarantizare tactis sacrosanctis evangeliis juravi et sigilli mei impressione confirmavi Testibus Roberto de Leuca Martino Coquo Roberto Anglico Vitale filio Noe Petro filio Johannis Ricardo Moissun Petro de Grosmaisnil Rogero Malet Petro Clerico Rogero Forrel Lamberto Gaio Roberto de Catemara Bartholomeo filio Henrici Roberto Trevet et multis aliis