Charter Document - 06410198
Charter Number: | 06410198 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Robertus comes de Mellento omnibus fidelibus prepositis et ministris suis Francie et Normannie salutem Noverint universi presentes et futuri quod Gemmeticensis ecclesia quieta est et libera ab antiquo apud Mellentum et Meduntam et in tota terra mea Francie et Normannie per terram et aquam de omnibus consuetudinibus in omnibus rebus que ad usagium monachorum predicte ecclesie vel propriorum servientium pertinent Pasnagium etiam porcorum suorum quietum est in foresta mea in eis locis in quibus porci accipiuntur ad pasnagium pro nummis necnon et servientibus qui sunt de pane et mensa monachorum eam libertatem in pasnagio quam tempore patris mei habuerunt habendam concedo Duas quadrigas in foresta mea de Brotunna habuerunt ad mortuum boscum et ad legalem consuetudinem que nunquam pro alieno forisfacto capiebantur ego etiam divine pietatis intuitu et pro salute anime patris mei et antecessorum meorum et anime mee simul et conjugis mee necnon et prolis michi a Deo concesse ad peticionem monachorum prenominate ecclesie predictam libertatem per totam terram meam Francie et Normannie in terra et aqua in pasnagio et duabus quadrigis eis in perpetuum habendam concedo et presenti carta sigilli mei impressione roborata confirmo Testibus Rogero fratre meo Willelmo de Mara Rogero Caprello Ricardo de Warcliva Hugone de Francavilla Waleranno de Watevilla Rogero clerico Radulfo Parvo et pluribus aliis Actum apud Gemmeticum