Charter Document - 06410195

Charter Document - 06410195


Charter Number: 06410195
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1150 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noticie presentium et memorie futurorum tradere volumus qualiter inter monachos Gemmeticenses et Beccenses sopita sit contentio que inter eos erat de eversione cujusdam insule que erat in medio Risle apud Pontem Altoi Convenit enim inter eos ut pro prefata insula monachi Beccenses Gemmeticensibus annuos duos solidos Rothomagentium in festivitate beati Remigii perpetuo persolverent omni querela et calumpnia molendini eorum de cetero derelicta et operis ad molendinum pertinentis Si autem hominibus Gemmeticensium pro aliquo opere molendini dampnum in al[i]quo provenerit probatione illius et aliorum hominum Sancti Petri Gemmeticensis judicio convenienter restituetur Hujus rei ex parte abbatis Beccensis testes sunt Robertus de Novo Burgo Willelmus filius Roberti Gauterius Boscherius ex parte vero abbatis Gemmeticensis Hugo et Willelmus de Mara Renoldus Gupillus

Source (click image below to view full size)