Charter Document - 06410192

Charter Document - 06410192


Charter Number: 06410192
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1101 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux

Charter:

Noverint presentes et futuri quod ego Symon de Ulmeto dedi et concessi in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Gemmeticensi et monachis ibidem Deo servientibus libertatem faciendi figendi jungendi et constituendi exclusas molendini sui de Ulmeto ad pratum meum ubicumque melius et utilius ipsi elegerint Propter hanc vero concessionem abbas et conventus predicte ecclesie nomine caritatis dederunt mihi sexaginta solidos et quinque Andegavensium Ut autem hoc ratum et inconcussum impostorum permaneat presenti carta et sigilli mei appositione confirmavi Testibus Ricardo de Quarel tunc vicecomite Willelmo de Cierneio et Girardo de Stantuim et Petro filio ejus et pluribus aliis

Source (click image below to view full size)