Charter Document - 06410187
Charter Number: | 06410187 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Jumièges (v. 825 à 1204) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1101 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Radulfus de Melnilo Vache dedi et in puram elemosinam concessi ecclesie Gemmeticensi et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum liberationem quam ego et antecessores mei habere solebamus apud Gemmeticum in festo sancti Petri apostoli videlicet unum arietem octo panes unum sexta irum vini et unum cervisie consilio et voluntate amicorum meorum Atque ut hec mea donatio in perpetuum rata esset sigilli mei munimine roboravi Testibus Gaufrido de Monte Tihardi Radulfo Mesnerio Girardo de Crutis Roberto Tohin Johanne Godefridi Radulfo Chibot et multis aliis Actum in capitulo apud Gemmeticum